monumenta.ch > Plinius > sectio 56

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Plinius, Naturalis Historia, 29, 56
{XIII} fit et in Syria alio modo, avium adipe curato ut dicemus, additis erysisceptro, xylobalsamo, phoenice, item tuso calamo singulorum pondere quod site adipis, in vino bis aut ter subfervefacto. fit autem hieme, quoniam aestate non glaciat nisi accepta cera. multa praeterea remedia sunt ex ansere, quod miror aeque quam in capris, namque anser corvusque ab aestate in autumnum morbo conflictari dicuntur.